

Canticum Canticorum*
Caput 1: Versus 6
Indica mihi,etc. Vox incipientis Ecclesiae de gentibus ad sponsam, quia multi pseudoprophetae exeunt in mundum, dicentes: Ecce hic Christus, ecce illic; exorat ut possit discernere, in quorum professione et opere possit inveniri.Indica mihi,pastorem meum, quem tota anima diligo, et in quibus requiem et pascua habeat, ne aestu turbata tentationum, per sodalium, id est haereticorum conventicula eam quaerere incipiam. Vel, in voce praedicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vitae verba ministrare debeant. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc facit in toto carmine, quod expertus in se probavit, saepe habitus sponsus, saepe elabitur, donec vere tenebitur.In meridie,etc. Id est in splendore majestatis tuae, quod perfectis convenit, non mane, vel vespere. Vel,meridie,id est in exustione tribulationum, quam immittit diabolus dolens mundum sibi subripi. Solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham meridie angelos suscepit. Joseph meridie cum fratribus epulatur.Sodalium tuorum.Haeretici sodales dicuntur, quia nominis ejus et confessionis mysteria circumferunt.